Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/655

Trang này cần phải được hiệu đính.

quando duo nomina ad idem aut ſimile pertinentia coniunguntur ordinariè intelliguntur in plurali vt, anh em, Irmaos: chi[đính chính 1] em Irmaas, cætera vſus docebit; è contra ſingularia ex oppoſitis regulis dignoſci poſſunt.

Hic tamen valdè notandum ex antecedentibus & conſequentibus, multa nomina fieri, vel ſingularia, vel pluralia, ea enim quorum vnuſquiſque ſolet habere ſuum, ſi multiplicetur ſubiectum habens multiplicantur etiam res quæ habentur, ſi verò habens ſeu poſſidens, ſit in ſingulari, etiam res habita eſt in ſingulari vt, chém đầu nó, amputa caput illius, illud đầu, caput eſt in ſingulari, quia, , illius, eſt in ſingulari: ſi verò dicatur: chém đầu ba nó, amputa capita trium illorum, hæc eadem vox, đầu, in ſe inuariata, fit pluralis, quia addita eſt vox, ba, tres quæ facit plurale ſubiectum habens, ba nó, trium illorum & ſic de ſimilibu,.

Tandem nomina ex adiectiuis abſolutis ſeu poſitiuis fiunt comparatiua aut ſuperlatiua per additionem aliquarum particularum; vt comparitiuum per additionem, hơn, magis; vel hơn nữa, magis adhuc: vt tôt, pulcher; tốt hơn, magis pulcher: tôt hơn nữa, adhuc magis pulcher: hŏa nầy tốt hơn hŏa kia, flos hic pulcher magis flore illo: lành; bonus: lành hơn, magis bonus: lành hơn nữa, adhuc magis bonus: at, hơn nữa, ponitur ſemper in fine orationis; vt, blái nầy lành hơn blái nọ, blái Kia lành hơn nữa, fructus hic eſt magis bonus fructu iſto, fructus ille adhuc magis bonus. Interdum ex ſola interrogatione, abſque vlla addita particula, intelligitur comparatiuum vt, hai ngươi nầy ngươi nào lành, ex duobus hominibus hic quis homo bonus? ideſt, quis melior ? ſuperlatiuum explicatur per duas particulas, cực, & rứt; cau, altus: rứt, cau, altiſſimus: mlớn, magnus: cực mlớn, maximus: thánh ſanctus; rứt thánh, ſanctiſſimus: rứt eſt magis in vſu ad res bonas extollendas, cực, ad res malas exaggerandas, tôi[đính chính 2] cực trao᷄, peccatum maximum; ſic etiam, cực, per ſe ſolùm, vel, cực lào᷄, ſignificat

  1. Sửa: chi được sửa thành chị: chi tiết
  2. Sửa: tôi được sửa thành tội: chi tiết