Từ điển Việt–Bồ–La/De Pronominibus

De Pronominibus.

CAPVT IV.


PRimitiuorum pronominum eſt magna copia pro diuerſis gradibus & differentijs hominum.

In prima namque perſona qui ſunt valè ſuperiores reſpectu inferiorum vtuntur voce, tao, ego: vt pater cum filijs, dominus cum famulis, vir etiam cum vxore vtitur hac voce; ſic etiam cum quis alium paruipendit, vt pueri inter ſe, tao khién mầy, ego præcipio tibi: ſunt enim ferè ſemper correlatiua tao, ego: & mầy, tu: at cum quis iraſcitur alteri vtitur voce, tớ, ego: ngươi, tu: tớ làm chi ngưoi, ego quid curo te ?

Moderatior est locutio ſuperioris cum inferiori cùm dicit, ta, vel, qua, ego: vt dux cum militibus, ta nói cu᷄̀ bay, ego loquor vobis; Ad plurale, nos, vtuntur particulis, chúng, &, mớ,

vt in alijs nominibus ſupra notauimus. Min, ego; nemo tamen illo poteſt vti niſi aliquem præeminentiæ gradum habeat præ illis cum quibus loquitur, & cum ijſdem particulis chúng, & mớ fit plurale.

Tôi, ego, eſt communis modus loquendi quo quis loquitur cum ſuperioribus quibuſcumque, quamuis iuxtà diuerſitatem ſuperioritalis alia ſint addenda, ſaltem cùm quis incipit loqui: nam cum illo ſupremo, quem in Tunchino vocant. Bua, & eſt Rex, vel Imperator antiquus, qui ſolum habet titulum & nomen, cum quibuſdam præeminentijs, cùm inquam, aliquis cum illo loquitur, ſemper ſaltem initio debet addere, tâu bua vạn tu᷄é, ideſt loquor cum Rege cui expeto decem mille ætatis annos, ſeu, Rex in æternum viue & reſpondet titulo, Veſtra Maieſtas, ſi verò quis loquatur cum Rege qui regnum administrat, aliquanto inferiori exordio loquitur ita tamen vt eumdem faciat ſenſum: dọu᷄ Chúa muân nam & reſpondet titulo, Veſtra Altitudo, at cum principibus viris vt filijs Regis, vel gubernatoribus Prouinciarum, thân đức ou᷄ muân tuểi; & idem ſignificat cum proportione gradus, & reſpondet titulo, Vestra Excellentia; & iſto ſolum titulo vti ſolent qui cum Rege Cocincinæ loquuntur: cum ſupremo Magiſtro rerum ad Religionem pertitium dicitur, bạch đức thày: & reſpondet titulo Vestra Paternitas. Denique cum quibuslibet alijs ſuperioribus infimi gradus, vel etiam cum æqualibus eſt paſſim in vſu, tôi chièng ou᷄: & reſpondet titulo, Veſtra dominatio: cum magiſtris qui docent literas est etiam in vſu, chièng thày, & cum alijs quibuſlibet magiſtris, etiam artium mecanicarum, diſcipuli cum magiſtro loquentes vtuntur hoc eodem titulo: at cum magistris ad Religionem pertinentibus expertus ſum peritiores vti titulo, thưa thày, etiam in Confeſſione Sacramentali quod reſpondere potest titulo, Veſtra Reuerentia. additur tamen, vel omittitur ad libitum vox, tôi, humilitatis, qua ſeruum me illius profiteor, cum quo loquor, cùm aliquis ex titulis ſupradictis orationi ſeu locutioni præponitur, nam in illis titulis ſufficienter ſub auditur: Ruſticus tamen aut ſuperbus omninò haberetur qui non præmiſſo conueniente titulo cum aliquo ſuperiore auderet loqui, ſaltem in orationis principio; ſæpe etiam cum locutio eſt prolixior, iterum repeti debet idem titulus, vt vrbana ſit locutio, quod etiam ſeruatur cum æqualibus, maximè quando viri graues inter ſe loquuntur.

Loco pronominum primitiuorum in prima perſona ſunt etiam in vſu multa nomina appellatiua; ſepè namque ſuperiores cum inferioribus vtuntur proprio nomine quo vocari ſolent, cum familiariter loquuntur ut, Ioannes đi có viẹc, ego eo ad negotium: vel etiam nomine officij vt, thày magister; haọc tlò, diſcipulus: thày bảu hạoc tlò, ego moneo te; ſiue ego magiſter moneo te diſcipulum. ſic etiam eſt valdè in vſu pro prima perſona, vt quis vtatur nomine, quo eminet in conſanguinitatis gradu, vt patris cum filijs, cha, mẹ, anh, chị, chú, bác, ou᷄, bà &c. ſic quando introducitur Beata Virgo loquens cum Chriſto Domino poterit ſeruato decoro vti voce, mẹ, Mater pro prima perſona vt, mẹ theo con; mater ſequitur Filium; ideſt, ego Mater ſequor te Filium & quamuis Rex Tunchini loquens cum propria Matre vtatur voce, tôi, quæ ſignificat ſeruum, tamen Chriſtus Duminus ſi introducatur loquens cum Virgine Matre, congruentius vtetur nomine, con, Filius, in prima perſona vt, con nói cu᷄̀ mẹ, Filius alloquitur Matrem, ideſt, ego Filius alloquor te Matrem. cùm enim ſit Deus non videtur conueniens, vt ſeruum ſe fateatur, dum loquitur cum creatura, quamuis illa ſit Mater; potius iudicarem Virginem Matrem ſi Tunchinica vſa fuiſſet lingua, vſuram fuiſſe uoce, tôi, ancilla, cum loquuta fuiſſet cum Filio Deo; quamuis non incongruum videretur ſi vſa fuiſſet vocabulo, mẹ, Mater; loquens familiariter & priuatè cum Filio; id tamen totum peritioribus iudicandum relinquo.

Notandum præterea hæc ipſa nomina conſanguinit atis eſſe in vſu etiam pro externis & alijs qui talem conſanguinitatem non habent, nam vir cum vxore loquens, vel quilibet alius cum alijs paulò inferioribus vtitur voce, anh, frater natu maior: vxor tamen cum viro loquens ſemper debet[đính chính 1] vti voce, tôi, ancilla. Mulier quælibet cum paulò inferioribus loquens vtitur voce, chị, ideſt, Soror natu maior: ſic dicendum de alijs nominibus ſupra relatis, cha, Pater: mẹ, Mater: & ſic de reliquis quibus ſuperiores, vel ſeniores vtuntur reſpectu inferiorem, vel iuniorum.

Primitiuum ſecundæ perſonæ in ſingulari eſt ſolum, mày, tu: hac autem uoce non licet vti niſi cum valdè inferioribus, vel cum pueris loquendo: cum ſenibus vero non licet etiamſi ſint valdè inferiores gradu, vt famuli, ſed nomine illorum proprio vtendum vt Petrus, Ioannes & ſic præcipiendo dicitur, Petrus làm việc éy, Petrus faciat opus illud. vir cum vxore poteſt vti voce, mày, abſque iniuria, melius tamen vtetur voce, em, idest Soror natu minor, vel bạu, ideſt ſocia. his autem vocibus, em, &, bạu, modestè vtimur cum omnibus inferioribus etiam famulis. at cum Chriſtianis externis maximè ſi ſint prouectæ ætatis, homines vocamus, ou᷄, Domine; mulieres; , Domina: adoleſcentes, hăọc tlò, studioſe: puellas, con, Filia: at voce, con, quæ ſignificat tam Filium quam Filiam: vtuntur indifferenter Pater, & Mater, cum Filijs amanter loquentes. ſolos pueros licet vocare nomine illis impoſito ab infantia, quod vocant: n tọuc, alijs enim eſſet contumelioſum, quomodo alij vocandi ſint paulò post dicetur. imò ſi ſint pueri nobiliorum nullo modo vocandi ſunt hoc nomine, niſi fortè à Patre, vel Matre; quin etiam in domo nobiliſſimorum, vt principum & ſimilium, non licet vſurpare illud ipſum nomen etiam ad alia occurrentia: vt quia quædam Gubernatrix exempli cauſa habuit ab infantia nomen, tién, quòd monetam ſignificat, non licet in domo illius, neque extra domum, eius domeſticis vti nomine, tièn, ſed debent dicere, tŏàn; idipſum reuerentiæ genus debent ſeruare Filij cum parentibus, etiam infimæ ſortis.

Inplurali vero vox, bay, vos, eſt in vſu paſſim cum inferioribus ſi ſint ſubditi, vt dux cum ſuis militibus loquens, vel magiſter cum diſcipulis, vel etiam herus cum famulis; nos tamen cum noſtris domeſticis vtimur potius vocibus, anh em, fratres: cum aliquid præcipimus, vel illos in communi alloquimur; ſic duces, vel alij ſuperiores in plurali loquendo cum beneuolentia, vtuntur vocibus maioris honoris quam illa communis, bay, ſit; vt cŏên[đính chính 2], milites; blai, iuunenes &c. ſic Rex cum ducibus ſuis loquens dicit nomen officij vt, chư tướng, duces: & tunc non vtitur voce, tau, ego, cum ſuperbia; ſed, ta, ego, cum moderatione.

De alijs honoribus qui adhibentur ad reuerentiam perſonæ ſuperioris, cum qua loqui debet aliquis, iam dictum est in prima perſona. Notandum tamen magnam eſſe variationem in nominibus quibus quis eſt interpellandus: nam primo quidemſi aliquis ſuperior vt Dux, aut magiſter & multò magis Rex nomen alicui impoſuerit vocatur, ten quan, nomen honoris, quod vt plurimum conſtat duabus literis Cinicis, vt kieu louc, phù du᷄, mâu tài, & ſimilia: cùm autem hoc nomen ſit honoris quilibet ſiue inferior ſit ſiue ſuperior, illo alium compellare potest, ac inferiores erga Superiores addunt vocem ou᷄, Domine, vt ou᷄ mậu tài &c. ſic cùm quis adoleſcens habet fratrem natu minorem, vocatur nomine fratris ſui addendo, cả, ideſt maior; vt ſi frater minor vocatur trục, ipſe vocabitur, cả, trục, ſi verò habet nepotem ex fratre maiore, vocabitur, chú trục: ſi nepotem habeat ex Sorore, cậu trục: ſi Filium eo nomine vocatum habeat dicetur cha trục: ſi Nepotem ex Filio aut Filia ipſe iam dicitur ou᷄ trục, & ſic proportionaliter de fœminis dicendum. at quilibet inferiores familiares poſſunt alloqui ſuos ſuperiores vtendo abſolutè nomine, cha, Pater: & mẹ Mater: vt famuli & famulæ cum ſuis heris communiter loquuntur: ſic Chriſtiani nobiſcum familiariter loquentes vtuntur nomine, cha, Pater: ſæpius tamen vtuntur nomine, thày, magister. nomen, anh, Frater natu maior, est magni honoris atque illo paſſim vtuntur inferiores cum ſuperioribus potiùs ætate quàm dignitate, ſic etiam Filij cum Patre loquentes vix vocant, cha, ſed, vel, anh, vel, chú, ideſt Frater minor Patris; vel, cậu, Frater Matris: & hoc nomine, cậu, cum honore uocantur communiter Eunuchi Regis aut Reginæ niſi illi ſupremam aliquam habeant dignitatem, tunc enim uocantur nomine illi dignitati competenti, & reliqui omnes in dignitate conſtituti nomine ſuæ dignitatis ſalutantur. Tunchini, ou᷄ chữâng, eſt nomen commune honoris in ſecunda perſona pro quolibet in aliqua inferiori dignitate conſtituto: at in Cocincina ſoli Filij aut Fratres aut proximè conſanguinei Regis hoc afficiuntur honore. Filius Matrem uix uocat nomine Matris, mẹ, ſed, uel uovat, chị, ideſt Soror natu maior; uel, , ideſt Soror Patris; uel, , idest Soror Matris, quod fortè aliqua ſuperſtitione non caret, maximè pro pueris quod fortè aliqua ſuperſtitione non caret, maximè pro pueris tenerioribus, cùm ſic à parentibus iubentur. Bác, ideſt patruus Patre natu maior, eſt in uſu cum ſuperioribus etiam magnis, modo non ſint ſupremæ alicuius dignitatis; eſt etiam in uſu pro fœminis grauioribus, non tamen ſupremæ dignitatis, nam. Mater Regis uocatur đức lão: Regina dicitur Chúa bà; Filia Regis, bà Chúa. reliqua uſus docebit.

Denique cum multos ſimul cum reuerentia alloqui uolumus, utimur particula pluralis numeri, phô, ut, phô ou᷄, Domini: phô bà Dominæ: uel dominationes ueſtræ

In tertia perſona pro inferioribus utimur particula, , ille: chúng nó, illi: at pro æqualibus, & multòmagis Superioribus, repetitur nomen honoris illius perſonæ. ut aliquam dignitatem aut præeminentiam illius ſignificemus: uox, người, ſignificat, ille, cum honore, ut con người, Filius illius &c, cùm tamen loquimur de Deo Patre, aut de Spiritu Sancto, aut de tota Sanctiſſima Trinitate, non poſſumus uti illa uoce, quæ hominem ſignificat cum honore & dignitate, ſed debemus repetere ipſummet nomen, ſeuperſonam de qua loquimur ut, con Chúa blời, Filius Dei: ſic etiam dicendum de Angelis. Quoad plurale in tertia perſona idem quod ſupra de nominibus; uel etiam quod de ſecunda perſona dictum eſt, debet etiam applicari tertiæ perſonæ.

Reciproca ſui, ſibi, ſe, explicantur per uocem, mình, ut, ai néy lo ſự mình, unuſquiſque curat res ſuas uel certè repetitur idem ſubſtantiuum ut, cha lo viẹc cha, con lo việc con, Pater curat negotium Patris Filius curat negotium Filij cum enim mình propriè ſignificet corpus, non niſi pro rationalibus habentibus corpus uſurpari proprie poteſt, ideſt pro ſolis hominibus.

Demonstratiua hic, hæc, hoc, nầy: iſte, iſta, iſtud, nầy: is, ea, id, éy, uel, nọ: ille, illa, illud, éy, nọ: ille alius, kia; te uero in aliquibus prnuincijs ut, đàng nọ đàng kia, illa uia, illa alia: viejc này viẹc nọ, negotium hoc, negotium illud, ideſt uaria negotia: ou᷄ nọ, ou᷄ Dominus ille & ille alius ſemper poſtponitur hoc pronomen ipſi nomin: ſignificat etiam ille cum contemptu de animatis, loco cuius honorando dicitur, người; de ſolis hominibus. illa eſt autem differentia inter, nọ[đính chính 3], &, , quod nọ cenſetur eſſe in recto, uel in eodem caſu cum ſubſtantiuo, cui additur: at additum & poſtpoſitum ſubſtantiuo, intelligitur eſſe ingenitiuo caſu: ut nhà nọ, domus illa: at nhà nó, domus illius habet uim pronominis poſſeſſiui, utuntur enim primitiuis in obliquo pro pcſſeſſiuis, ut cha tôi, Pater meus, ac ſi dicatur, Pater mei; cha mày, Pater tui, ideſt Pater tuus: cùm enim non habeant caſus, è duobus ſubſtantiuis quod poſtponitur intelligitur eſſe in genitiuo.

  1. Gốc: debct được sửa thành debet: chi tiết
  2. Gốc: cu᷄ên được sửa thành cŏên: chi tiết
  3. Gốc: nẹ được sửa thành nọ: chi tiết