Từ điển Taberd/Dictionarium Anamitico-Latinum/Proœmium

PROŒMIUM.

Vulgare dictum est : dimidium facti qui benè cœpit habet. Minimum quidem minimum est, sed in minimo fidelis esse maximum. Experientiâ enim compertum est, quos pudet more puerili ad prima linguarum elementa redire, nunquam potuisse linguam aliquam benè loqui et rectè scribere. Operæ igitur pretium est, quædam attentione digna accuratè notare, quæ ad hujus linguæ studium pertinent, scilicèt ; rectè edere sonos litterarum tàm vocalium quàm consonantium, nec non variarum syllabarum. Regulam seu systema orthographiæ ab antiquis Missionariis excogitatum, et ab aliis semper servatum libenter tenebimus.

Juxta modificationem linguæ Anamiticæ, viginti novem litteræ numerantur, quarum duodecim vocales dicuntur, reliquæ verò consonantes, ut videre est in serie suprà positâ. Signis quibusdam notantur isius linguæ soni, et accentibus litterarum vocalium valor modificatur. Quinque numerantur sonorum signa, nempè ; Descendens, Grave, Cadens, Interrogans, et Acutum ; quandò nullum ponitur signum tùnc vox dicitur Plana. Undè quinque sunt signa, sex verò toni, sicut verbi gratiâ in voce Ma, cujus varia signa tùnc vox dicitur Plana. Undè quinque sunt signa, sex verò toni, sicut verbi gratiâ in voce Ma, cujus varia signa indicant varios tonos et varias significationes. Ma, cannabum ; mà, sed ; mạ, imprecatio ; mã, equus ; mả, sepulcrum ; má, genæ. Signa hæc ad notas cantûs quodam modo referri possent, verbum Planum Ma cum Sol inferius sat benè concordat ; Mà cum Mi inferius ; Mạ cum Ut, inferius ; Mã cum La ; Mả cum Si naturale ; Má cum Ut superius. Sed cum unaquæque vox habet suum tenorem, terminus medius is est qui alios tonos regulare debet. Undè duobus modis hìc notatur tonus qui pertinet ad concionem vel colloquium, habent enim varios modos vocem inflectendi pro diversitate rerum.

\relative c'' { \time 4/4 \key c \major 
g1 \appoggiatura f8 e1 |
c1 \appoggiatura g'8 a1 |
\appoggiatura g8 b1 |
c \bar "||"
\key f \major
a1 \appoggiatura g8 f1 |
 d \appoggiatura a'8 bes1 |
\appoggiatura bes8 c1 |
d1 \bar "||" }
\addlyrics { Ma, Mà, Mạ, Mã, Mả, Má. Ma, Mà, Mạ, Mã, Mả, Má. }

Hæc tamen non ità exactè habeantur, quin aliqua intersit differentia, et in tribus vel quatuor auditionibus magistri periti, magis proficiet hujus linguæ philologus quoad locutionem quam in mille documentis. Prima vox vel tonus dicitur æqualis vel planus, quia sine ullâ vocis inflexione pronunciatur ; ut, Ma. Secunda vox dicitur descendens vel lenis quia profertur deprimendo vocem ; ut, Mà. Tertia vox vel quod meliùs nuncupatur signum, est grave seu ponderosum, quia ex imo pector et modo gravi exprimitur ; ut, Mạ. Quartum signum vocatur cadens vel circumflexum, quia profertur primò inflectendo vocem et posteà illam parùm elevando ; ut, Mã. Quintum signum nominatur interrogans, quia cum dulci quâdam vocis inflectione sicuti iterrogare solemus, ità ne? est ne? effertur ; ut, Mả ; Hỏi, interrogare. Sextum verò signum appellatur acutum quia acuendo vocem enunciatur ; ut, Má. Ex jam dictis sat liquet eamdem vocem Ma, pro signorum seu accentuum diversitate, res omninò diversas significare, quod sæpiùs evenit in aliis vocibus Anamiticis. Hic notare juvat, signum interrogans promiscuè adhiberi et sæpè confundi cum signo cadente, præsertìm in provinciis borealibus. Item quædam voces in aliâ provinciâ habentur urbanæ, in aliâ verò inurbanæ habentur ; verbi gratiâ, Mụ, mulier, in provinciis septentrionalibus sat honesta videtur pro muliere communi ; in provinciis verò meridionalibus inhonesta habetur, oportet enim in istis uti voce Bà, mulier. Idem dici potest de multis aliis, quarum discrimen in decursu libri facere nequivimus ; Ideò monemus lectorem, ut usui, quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi, studere conetur.

Explicanda nùnc remanet, (in quantùm fieri potest) hujus linguæ pronunciatio, et eaadem operâ litterarum modificationem per accentus enucleabimus.

A triplex distinguitur.

A sine apice vel accentu, producendo litteram profertur, et ferè duobus æquivalet, vel ut ā latinum longum protrabitur, v. g. ái, amāre. Ă cum semicirculo vel notâ brevi, ut in poesi, breviter et clarè pronunciatur ; ut, v. g. in linguâ latinâ, căpere cibum, et in anamiticâ ăn.

 cum pileo seu accentu circumflexo breviter et modo quasi surdo vel subobscuro pronunciatur ; ut, v. g. in linguâ latinâ mem in amem, vel in linguâ gallicâ ment in voce amèrement ; âm, sonus. Alinquandò tamen sicut O barbatum id est Ơ de quo infrà, vocem contrahendo pronunciatur ; v. g. ân, beneficium.

E duo distinguntur.

E simplex pronunciatur sicut è apertum vel é circumflexo accentu notatum in linguâ gallicâ, ut v. g. mère, mater, mẹ ; anh em chị em, fratres et sorores, profertur illa vox e sicut si in voce fratres et sorores tolli posset ultimum s servando eumdem sonum.

Ê cum pileo vel accensu circumflexo clarè enunciatur, ut e in linguâ latinâ, v. g. suave, êm, et ut effertur é clausum in linguâ gallicâ. v. g. bonté.

I duplex etiam est.

I simplex plerùmque producitur et quasi si esset una syllaba non divisa profertur, ut v. g. tai, auris ; ai, quis.

Y græcum profertur ut in linguaa latinâ, sed in fine vocis Y indicat fieri diphtongum cum divisione syllabæ ut, v. g. ấy, ille. Undè hoc est discrimen inter utrumque I et Y in fine vocis, quod I in fine vocis post aliam vocalem non gignit aliam syllabam distinctam, dùm Y græcum dividit syllabam, ut v. g. cai, regere, et cây, arbor ; prior vox exprimitur ut una syllaba, sed posterior effertur quasi si esset câ-ï ; vel ut in linguâ latinâ duo puncta, v. g. Sinaï, aut in linguâ gallicâ duo puncta quæ vocantur tréma ut v. g. naïf, simplex, ngay thật.

O triplex est.

O simplex leviter et clarè proferri debet, ut o brevis in linguâ latinâ, v. g. mōneo, anamiticè bảo, vel ut o gallicum sine accentu ullo, v. g. dogue, anamiticè chó.

Ô pileatum seu cum accentu circumflexo est ferè subobscurum, et enunciatur movendo linguam ad palatum ac in formam rotundam os adducendo, sicut latinè Dōma, gallicè Dôme, anamiticè ốc tròn.

Ơ barbatum seu virgulâ ad dexteram acutum, est tanquam sonus muti vel balbi, dulciter tamen et breviter pronunciari debet, vox gallica eux, illi, vel œufs, ova, adimendo fs, vel non exprimendo illa ut fit in gallicâ pronunciatione sat benè hujus litteræ prolationem indicat.

U duplex distinguitur.

U simplex profertur ut in linguâ latinâ sed mor italico, ut, v. g. obscurum, u ám ; umbella, dù ; vel ut in linguâ gallicâ ou, vel mou, mollis; hic notandum est quod quandò ponitur in fine u post a, tùnc fit sicut duplex syllaba, aut sicut apud Latinos quandò duplex punctum super vocales ponitur ut aër, et in voce anamiticâ au. Cum verò post a adhibetur o ut v. g. in voce cao, altus. tùnc intelligitur diphthongus.

Ư barbatum ferè enunciatur ut ơ sed fortiùs et duriùs quasi ex gutture, ut v. g. ừ, annuere ; quandò ư et ơ invicem occurrunt in eodem verbo, ut v. g. rượu, vinum, nứơc, aqua, pronunciatio tùnc fit sat difficilis pro extraneis. Hìc notandum quod ư vel â, promiscuè adhibeantur à plurimis, v. g. mầng vel mừng, congratulari ; đấng vel đứng, stare; sic alii scribunt bậnh vel bệnh, quandoque bịnh, morbus. Sunt enim inter eos qui has vocales plus vel minùs premunt et plus vel minùs clarè aut surdè illas pronunciant. Hæc pauca de vocalibus litteris dicantur, ad consonantes transeamus.

B pronunciatur ut nostrum latinum, v. g. ba, tria ; bê, ferula ; bì, pellis, bó, fasciculus, bú sugere.

C utimur in principio et in fine dictionis ; ut, v. g. cá, piscis, ác, malus. C est in usu cum vocalibus, a, o, ơ, u, ư, tantùm ; nam pro vocalibus e et i utimur K. Ca, cantare, profertu ut latinè. Co, flectere, sicut latinè urbs Co ; Cu, turtur, sicut etiam latinè sed more italico, ut suprà dictum est de u. Usus etiam voluit ; ut, adhibeamus Ch ad exprimendum aliquo modo quod Itali scribunt, ca, ce, ci, co ,cu. v. g. Cha, pater ; che, tegere ; chi, quid ; cho, dare, chur, dominus ; difficilis est ista prolatio vocis et difficilius est illam explanare. Cha enuntiatur quasi si esset Kia, proferendo K modo dulci, et brevissimè litteram i, vel fortassè meliùs sicut Hispanicè pronunciatur muchacho, servus. D duplex distinguitur.

Đ quod vocatur sectum profertur et valet idem quod D latinum vel gallicum, v. g. đoạn, deindè, depuis.

D verò non sectum sicut nostrum D latinum habet aliquid difficultatis pro extraneis. In prolatione hujus vocis debet linguæ extremitas ad palatum oris attolli et statìm amoveri, absque eo quod ullo modo dentes attingat, os item debet sufficienter aperiri, et etiam poni debet post D littera e vel i, modo ut ità dicam quasi obscuro et brevissimo, quia D non sectum includit in se aliquid litteræ e vel i; v. g. scribimus Da, pellis, et pronunciamus quasi si esset Dia vel Diea, corripiendo e vel i modo celerrimo.

F non est in istâ linguâ sed Ph tantùm.

G est in usu, et gà, gallina, enunciatur ut prima syllaba gallinæ in linguâ latinâ, vel Gabriel in gallicâ.

Ge non est, sed ghe, gi, go, gu. G antè h, ut v. g. ghe, cymba, dulciter sed ferè sicut K pronunciatur. Gi sicut gallicè guimauve profertur ; ut, v. g. giềnh giàng, gigas. Go, gu, sicut latinè Gomor et gula. G verò in fine verbi habet sonitum diversum ut dicetur in litterâ ng.

H sæpiùs occurrit in istâ linguâ et aspiratur, id est ex gutture vel aspero spiritu notatur, in principio dictionis cum omnibus vocalibus ; ut, v. g. gallicè héros, anamiticè hùng hào. Sed post K ; ut, khá, decet, satis, æquivalet χ græco ; etiam post P, ut pha, miscere, valet idem quod apud græcos Φ. Sic etiam post T, v. g. tha, parcere, sonat ut, Θ græcum. Adhùc adhibetur H post C et post N. si v. g. ex voce Lusitanâ Cacha, simulatio, tollatur ultimum a restat vox Anamitica cách, modus. Sic etiam ex voce Lusitanâ Manha, habitudo, adimatur ultimum a superest vox mạnh, robustus, quæ duæ voces sat benè indicant sonum Anamiticum.

J quod per abusum dicitur I consonans non est, ipsi supplent in quantùm possunt per litteram G, ideò scribunt in suis characteribus Gi giu ad exprimendum nomen Jesu. Nos verò in Dictionario Latino-Anamitico scripsimus Jê ju pronunciando quasi si esset Iê Iu, ad vitandam asperitatem vocis Gi giu.

K duriter pronunciatur et ex gutture antè e, h, i, solummodò, ut, v. g. kẻ, qui ; khát, sitire ; kì, mirum. In aliis enim vocibus usus petit C ut ad illam litteram jam notatum fuit.

L pronunciatur sicut in linguâ latinâ vel gallicâ, ut v. g. La, vociferari, lá mái, lacunar. Tunquinenses sæpiùs addunt B, ad I e dicunt v. g. blả, solvere ; in quibusdam provinciis Cocincinæ Tunquino finitimis, dicitur tlả loco blả, quod idem sonat, sed minùs benè quam vera vox Anamitica trả, solvere. Ilidem addunt M ante l et loco lời verbum, proferunt mlời, &c.

M enunciatur ut in linguâ latinâ, v. g. ma, mê, mi, mo, mu, est in usu tam in principio quàm in fine ; attamen debent comprimi labia sat fortiter, ut v. g. mâm, mensa rotunda seu magis.

N. na, nê, ni, no, nu, proferuntur modo latino vel gallico. Sed N in fine verbi ut v. g. man, enunciatur ut latinè Aman et gallicè manne, ultimam litteram ferè resecando, et men fermentum, exprimitur ut amen. Ng, v. g. nga, ista locutio fit parùm ex nasu, lingua debet esse recta et quandòque aliquantulùm elevata versùs palatum ; ngà, ebur habet pronunciationem seu æquivalet ngain צ Hebræo. Quandò ng terminant verbum, ut v. g. hàng, ordo, tùnc pronunciatio eadem est ac gallicè amant et sang, vel ut prima syllaba mansionis in linguâ latinâ. Cùm autem verbum desinit in eeng v. g. thiêng liêng, spiritualis, tùnc sonum habet ut vox gallica fin, daim, vel ut latinè dens amputando s et eumdem sonum servando, si vox desinit in ong v. g. long, draco, tùnc ut vox lusitana irmaõ profertur. Si terminatur in óng, v. g. lông, pilus, tùnc ut vox gallica long profertur. Quandò h ipsi jungitur, ut v. g. nhà, domus, tùnc enunciatur ut gna Italorum. Cum verò gh adhibentur ut v. g. nghe, audire, tùnc pronunciatio sat difficilis, fit sicut in voce ghe addendo n ante.

Ph non est pa sed pha, phê, phi, pho, phu. Ph non præcisè enunciatur ut F Gallorum, sed leniùs quoque profertur quàm in voce latinâ propheta, et idem valet ac Φ græcum, ut v. g. pha, miscere, est etiam P in fine vocum, ut v. g. áp, præesse, et pronunciatur ut nostrum.

Q est in usu et exprimitur ut in linguâ latinâ, v. g. qua, transire, effertur ut latinè quasi.

R. ra, rê, ri, ro, ru, ferè exprimitur ut in linguâ latinâ, sed modo leviori. Quotiescumque jungitur litteræ T v. g. tra, examinare ; trời, cælum ; tùnc non debet fortiter et blæso sono ut apud quosdam Gallos pronunciari, sed modo leviori et dulciori medium tenente inter Chữ xiênr et l. Ad hanc fortassè difficultatem vitandam, Tunquinenses dicunt blời loco trời, et tlơn, loco trơn. Alii verò dicunt Tlời loco etiam Trời.

S est in usu in principio et nunquàm in medio vel in fine vocum. Sa, sê, si, so, su, sicut ferè apud Gallos cha, che, chi, cho, chu, vel apud Anglos sha, she, &c. enunciantur. Sic v. g. Sa species serici tenuissimi, dicitur à Gallis cha. Se sicut chaise, ultimam syllabam adimendo, &c.

T. ta, tê, ti, to, tu. Utimur t tàm in principio quam in fine vocum v. g. tát, exhaurire. In principio dictionis simile est latino, v. g. tam, tres. Sed in fine enunciatur cum quâdam inflexione et linguæ percussione usque ad palatum, ut v. g. rút, extrahere, profertur ut latinè Ruth, Anamiticè Bà rút. Sed quandò h sequitur t ut jam diximus, v. g. tha, parcere, tùnc oportet litteram h aspirare.

V. va, vê, vi, vo, vu, quasi ut in linguâ latinâ proferri possunt, sed non requiritur ventus seu sibilus, labia verò non debent comprimi sed adhærere.

X. xa, xê, xi, xo, xu. Ista littera x etsi sola indicat unam consonantem cujus sonus medium tenet inter litteras s et ch Gallorum, et xa, xê, &c. proferuntur modo dulciori quam apud Gallos et etiam modo molliori quam sc apud Italos.

Hæc pro viribus sufficiant, qui meliùs enucleare poterit, faciat; Invidiæ stimulis nequaquam agitabor amaris.