Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/7

Trang này đã được phê chuẩn.


Regna præteritis nondum audita ſæculis, audiant nunc, & annuncient quàm admirabile ſit nomen Domini in vniuerſa terra. Quid enim, quæſo, aliud eſt iam paucis ab hinc annis vigintiquinque diuerſarum ignotæ linguæ nationum, idiomata typis exprimere quam Verbi Diuini ſenſa, quorum Roma Deo iubente & armarium, & armamentarium eſt, tum ad alendum Optimi Maximi Paſtoris ouile, tùm ad irruentes lupos arcendos, in omnem terram diffundere, ac propagare? immo vero vt in fines Orbis terræ, quos Tunchinenſes, & Cocincinæ, hoc eſt, Vniuerſi Annamitæ occupant; facilius penetret Verbum Dei, nunc etiam veſtræ amplitudo munificentiæ Annamitæ gentis dictionarium iubet excudi, quod & Apoſtolicis viris ad eam vineæ Domini partem deſtinatis vſui ſit, ad Annamitarum reconditum idioma capiendum, vt ſcilicet illis poſſint Diuina explanari myſteria, & viciſſim Annamitæ ſimul cum ipſa Romana, & Apoſtolica Fide Romano etiam, & Latino