tur de maſculis cum contemptu, ut de pueris. De quibuſcunque arboribus dicitur, cây, vt, cây dừa, palmæ: blái verò de quibuſcunque fructibus, vt, blái cam, malum aureum: De præteritis & ſupinis vide quæ ſupra dicta ſunt cap. de verbis,
Præcepta quædam ad ſyntaxim pertinentia.
CAPVT Vltimum.
PRimum: Nominatiuus debet præcedere verbum, alioquin ſi ſubſequatur iam non eſt nominatiuus illius verbi, vt mầy cười, tu rides, ſi dicas ordine inuerſo, cười mầy, ideſt rident te.
Secundum: nomen quod ſequitur verbum, eſt caſus illius, vt, tôi mến Chúa, ego amo Dominum; ſi dicam, Chúa mến tôi, ideſt, Dominus amat me:
Tertium: ſubſtantiuum ordinariè præcedit, & ſequitur adiectiuum, vt, Chúa cả, Dominus magnus; thầng nhỏ, puer paruulus: dixi ordinariè, hæc enim regula patitur exceptionem, vt, cả lào᷄, magnum cor, idest audacter: cả gan, magnum hepar, ideſt generosè, est autem modus loquendi potiùs metaphoricus, nam in modo ſimplici loquendi regula manet.
Quartum: ex duobus ſubſtantiuis ſimul, quod ſecundo loco ponitur, eſt in obliquo, vt, Chúa nhà, Dominus domus: ſi dicam, nhà Chúa, idest, domus Domini.
Quintum: adiectiua ſecum deferunt verbum ſubſtantiuum, ita vt non ſit neceſsè illud addere, maximè ſi præcedat aliquod pronomen demonſtratiuum: vt, núi nầy cao, mons hic eſt