Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/660

Trang này cần phải được hiệu đính.

ſeruare Filij cum parentibus, etiam infimæ ſortis.

Inplurali vero vox, bay, vos, eſt in vſu paſſim cum inferioribus ſi ſint ſubditi, vt dux cum ſuis militibus loquens, vel magiſter cum diſcipulis, vel etiam herus cum famulis; nos tamen cum noſtris domeſticis vtimur potius vocibus, anh em, fratres: cum aliquid præcipimus, vel illos in communi alloquimur; ſic duces, vel alij ſuperiores in plurali loquendo cum beneuolentia, vtuntur vocibus maioris honoris quam illa communis, bay, ſit; vt cu᷄ên[đính chính 1], milites; blai, iuunenes &c. ſic Rex cum ducibus ſuis loquens dicit nomen officij vt, chư tướng, duces: & tunc non vtitur voce, tau, ego, cum ſuperbia; ſed, ta, ego, cum moderatione.

De alijs honoribus qui adhibentur ad reuerentiam perſonæ ſuperioris, cum qua loqui debet aliquis, iam dictum est in prima perſona. Notandum tamen magnam eſſe variationem in nominibus quibus quis eſt interpellandus: nam primo quidemſi aliquis ſuperior vt Dux, aut magiſter & multò magis Rex nomen alicui impoſuerit vocatur, ten quan, nomen honoris, quod vt plurimum conſtat duabus literis Cinicis, vt kieu louc, phù du᷄, mâu tài, & ſimilia: cùm autem hoc nomen ſit honoris quilibet ſiue inferior ſit ſiue ſuperior, illo alium compellare potest, ac inferiores erga Superiores addunt vocem ou᷄, Domine, vt ou᷄ mậu tài &c. ſic cùm quis adoleſcens habet fratrem natu minorem, vocatur nomine fratris ſui addendo, cả, ideſt maior; vt ſi frater minor vocatur trục, ipſe vocabitur, cả, trục, ſi verò habet nepotem ex fratre maiore, vocabitur, chú trục: ſi nepotem habeat ex Sorore, cậu trục: ſi Filium eo nomine vocatum habeat dicetur cha trục: ſi Nepotem ex Filio aut Filia ipſe iam dicitur ou᷄ trục, & ſic proportionaliter de fœminis dicendum. at quilibet inferiores familiares poſſunt alloqui ſuos ſuperiores vtendo abſolutè nomine, cha, Pater: & mẹ Mater: vt famuli & famulæ cum ſuis heris communiter loquuntur: ſic Chriſtiani nobiſcum familiariter loquentes vtuntur nomine, cha, Pater: ſæpius

  1. Sửa: cu᷄ên được sửa thành cŏên: chi tiết