Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/651

Trang này cần phải được hiệu đính.

Sextus denique dicitur lenis, quia cum leni quadam vocis inflexione profertur, ſicuti cum interrogare ſolemus, itane ? & ſimilia; & idcỉrco ſigno illo interrogatiuo pro accentu notatur vt, bả, quoddam ſericum apud Tunchinenſes coloris lutei vel crocei.

Ex hic patet eamdem ſyllabam, ba, pro diuerſitate accentuum res diuerſiſſimas atque omninò diſparatas ſignificare, quod idem in alijs vocabulis Tunchinenſibus euenit; quamuis enim non omnes accentus ſingulis vocibus aut ſyllabis conueniant, rarò tamen euenit vt aliqua vox plures non admittat accentus, cum ſignificatione diuerſa; nunquam tamen in eadem voce ſimul inueniuntur multi accentus, ita vt ſimul ſint notandi varij in eadem voce, quia variatio accentuum ſecum affert etiam variationem vocum & ferè ſemper etiam ſignificationum.

Hos autem ſex accentus ad noſtræ muſicæ tonos ſic accommodare poſſumus vt aliquam cum illa, videantur habere proportionem per has voces vt, , pedica; rẹ, radix, in pronunciatione cuiuſdam Prouinciæ; mĩ, nomen cuiuſdam familiæ; fa, vel pha, miſcere; sổ, cathalogus; , folium; ita vt ex his vocibus etiam in lingua Tunchinica ſignificatiuis, per ſex tonos linguæ Tunchinenſis, dò, rẹ, mĩ, pha, sổ, lá, poſſimus referre aliquo modo ſex tonos noſtræ muſicæ, non tamen ita exactè, quin magna interſit differentia; quare nullus iſtos tonos addiſcere poterit, niſi ab aliquo qui linguam benè calleat, illos per ſeipſum audierit ſæpius, vt illis aſſueſcat: Quinque igitur ſunt accentuum quia tonus equalis non indiget nota vt diximus.

Tribus etiam alijs ſignis ſupra vocales vtimur, omiſſis alijs quæ minùs neceſſaria viſa ſunt, ne ſignorum multitudo in typis confuſionem pariat primum eſt accentus circumflexus latinorum, quem ad tres vocales adhibemus â ê,ô. ſignumque tale adhibetur quando illæ vocale, ſubobſcurè pronunciari debent, ore fiilicet minus hiante, vt, ấn, ſygillum: mềm mollis: ốm, inſcrmus[đính chính 1]: quando tale ſignum non adhibetur ſuper has vocales, ſignum

  1. Sửa: inſcrmus được sửa thành infirmus: chi tiết