Trang:Dictionarium Annamiticum Lusitanum et Latinum (Bayerische Staatsbibliothek).pdf/646

Trang này đã được hiệu đính, nhưng cần phải được phê chuẩn.

G, Eſt in vſu ſicut apud nos vt , gallina, illud tamen notandum quod in ſcribendo ghe & ghi ſequemur octographiã Italicam vt commodiorem huic linguæ, ſic etiam gia gio giu giơ & giư debent pronuntiari Italicè ſic enim commodius viſum est & in libris iam ſcriptis ita vſus inualuit. Etiam ge & gi ſcribemus per literam, g, ne ſcribendo per i, conſonans fieret aliqua confuſio. Alium habet vſum litera, g, præponendo illi, n; vt, ngà, ebur, & habet pronunciationem ſeu æquiualet ngain ע Hebræo: eſtque prolatio partim per nares emiſſa, & eſt valdè in vſu in hac lingua: ſic & in fine vocabuli ſæpe eſt in vſu, g, non tamen ita clarè profertur ſicuti in principio ſed ſubobſcurè, vt ſi ex vocabulo ſanguis tollas ultimas literas, uis, remanet, ſang, nobilis. Est in mullis vocibus in vſu talis pronuntiatio, imitaturque linguam Gallicam cum in illâ poſt illud, g, ſequitur vocalis, vt, le ſang eſt beau, ſanguis eſt pulcher.

H, Eſt valdè in vſu, & benè aſpiratur præcipuè in principio dictionis cum omnibus vocalibus vt, [đính chính 1] aperire os, & poſt, k, vt Khá, decet & equiualet χ Græco, ſic etiam post, p, vt, pha, miſcere: & valet idem quod, φ, Græcum: ſic quoque poſt, t, vt tha, parcere: & ſonat vt θ Græcum: habet igitur hæc lingua tres aſpiratas ſicuti lingua Græca, & ſatis aſpirantur: adhibemus etiam, h, poſt, c, vt, cha, Pater, & æquiualet, cia, Italo, vt ſupra diximus in litera c: ſic & poſt, g, vt ghe, criſta, ghi, notare, ſicut Itali &c. adhibemus etiam ſimul cum, n, vt, nhà, domus, & facit idem quod apud Italos, gna; eſt etiam in vſn in fine poſt c, & poſt n; ſi quis enim cx illa voce luſitanica cacha tollat vltimum, a, ſupereſt vox Tunchinica cách, modus: ſic etiam ſi ex voce, manha, tollatur vltimum, a, reſtat quoque uox Tunchinica mạnh, robuſtus.

I. Solum vtemur vocali, quia totus vſus, i, conſonantis melius fit per literam, g, vocalis autem eſt vſus ſicuti apud nos; ad vitandam tamen confuſionem ſolum vtemur, i, vocali in medio & in fine, in medio quidem vt, biét ſcire, & in fine vt, , cucurbita

  1. Sửa: được sửa thành : chi tiết