Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/40

Trang này cần phải được hiệu đính.
xxxii

Ante unamquamque ex quatuor istis expressionibus subauditur particula cũng, id est ac, quæ non rarò exprimitur : v. g. cũng như thể, perinde ac si.

Như et vậy, immediatè et in fine membri positæ, posterior idem est ac, ità, sic ; prior autem similiter : v. g. Đức Chúa tời cũng ở cùng ta như vậy, sic similiter gerit se erga nos Deus ; at in principio membri positæ, như æquivalet si ; vậy verò ita ; v. g. như vậy thì chẳng khỏi chết, si ità est tùnc non evadet mortem.

Mediatè positæ, posterior æquivalet particulæ sic, prior autem particulæ sic, prior autem particulæ ut pro sicut compositis : v. g. Đức Chúa bà như sao mai vậy, Sancta Dei genitrix sicut stella matutina.

Nhưng, at, sed, est particula adversativa ; nhưng mà, attamen, sed tamen, verumtamen.

Những, modò est signum pluralis numeri. Modò sumitur pro omnes et soli ; v. g. những ngày ấy chẳng nên làm việc xác, omnibus et solis illis diebus non licet facere opera corporalia seu servilia. Modò pro solùm ; v. g. những lo đến việc ấy, solùm de re illâ cogitare ; chẳng những, non solùm ; modò pro dùm adhùc, dùm unicè ; v. g. những chạy thuốc thì kẻ bệnh đã chết, dùm adhùc quærit medicinam, tùnc æger jam est mortuus ; si một præcedat hanc particulam, tùnc illa significat solùm, hæc verò est signum pluralis numeri, vel sumitur pro omnes et soli ; v. g. một muốn làm những sự dữ ; solùm vult perpetrare res malas, vel omnes et solas res malas.

Nhựơc, supposito ; v. g. nhược bằng, supposito si ; alterutra sæpè subauditur, v. g. nhựơc ai chẳng, vel bằng ai chẳng trở lại cùng Chúa, người sẽ lảy tên, supposito si quis non convertatur ac Dominum, ille sagittas suas emittet contra illum.

Nọ, ille, a, ud, vel ecce ; pronomen istud est secundum ab alter vel ab alius, cui nullum pronomen latinum videtur correspondere, quasi dicatur adhùc alter, adhùc alius ; sic nọ pro adverbio ecce sumpta differt à nầy, kìa, et ấy. Dicitur de re præsenti quandò præsent est, de remotâ quandò est remota.

Nội, sicut ex particulâ in latinâ venit inter, intrà ; sic ex trong anamiticâ id est in quasi venit nội trong, id est inter, aut intrà ; nempè ambitum rei, spatii, loci, vel numeri alicujus ; v. g. nội trong ba ngày, intra ambitum vel spatium trium dierum, seu intra tres dies ; nội trong mình, intra ambitum corporis, seu in toto corpore ; nội trong chỗ nầy, intra ambitum hujus loci, seu non extra hunc locum ; nội trong thế giái, intra sphæram mundi ; quandòque trong subauditur, ut, nội mình, nội chỗ nầy.

Nữa, ultrà aut ampliùs, nempè rei, vel temporis vel personæ, v. g. đến nữa, ad paulutùm temporis ampliùs ; lát nữa, một lát nữa, chặp nữa, giây nữa, một giây nữa, chút nữa, một chút nữa, ít nữa, một ít nữa, hæ omnes idem ac đến nữa significant, potestque particula đến, ante unamquamque illarum superaddi ; chút nữa, một chút nữa, ít nữa, một ít nữa, siguificant quoque, paulò amplius rei ; ít người nữa, một ít người nữa, paulò ampliùs personæ, seu adhuc aliqui homines ampliùs. Si aliqua ex his particulis conditionalibus bằng, ví bằng, nếu vel nếu mà, &c. in principio membri alicujus, nữa vero in fine collocantur, posterior æquivalet particulæ adhuc, vel etiam ; priores autem æquivalent particulæ si, pro etiam si ; v. g. bằng muốn giết tôi nữa, etiam si velit me occidere ; vel si velit præter alios me adhufc occidere ; ít nữa, etiam significat saltem, ít nữa là, saltem, vel ad minùs ; qúa nữa, vel qúa nữa là, plusquam, plurimumquam ; sau nữa, demùm, postremùm ; hơn nữa, est nota superlativi, necessariòque postulat vel positivum, vel ad minùs comparativum ante se præcedere. Vide Hơn.

Ớ, interjectio vocantis, Ô latinum, quæ cum vulgaris sit et familiaris, nunquàm adhiberi potest ad vocandum superiores eminentioris conditionis, quibus observantiam non mediocrem debemus, quales sunt magistri, magistratus, Reges et Deus.

Ờ, vel Ờ Ờ interjectio est annuentis vel rescientis, à superioribus erga inferiores vel ab æqualibus quandofque ergà æquales potest adhiberi.

Ở, modò pro apud vel in sine motu, vel ex ; v. g. ở nhà tôi, apud me, seu in meâ domo ; ở đâu, ex quo loco, seu undè, vel in quo loco, aut ubì ; ở đó, in illo loco, seu illìc, vel ex illo loco, seu illìnc ; ở đây, ex isto loco, seu hìnc, vel in isto loco, seu hìc. In istis exemplis ex locorum circumstantiis quandòque ở significat, manere, esse, consistere. Modò pro pendere ; v. g. sự ấy mặc ở tay ta, illa res pendet à nostris manibus, seu à nobis ; ở đâu ở đó, ubìcumque, vel ubicumque sit ; aut versetur, vel in quocumque loco.