Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/29

Trang này cần phải được hiệu đính.
xxi

Hà, qui, quæ, quod, relativè, interrogativè, et indefinite sumpta, cùm Sinica sit, tùnc semper cum nominibus substantivis sinicis ponitur ; v. g. do hà, quæ causa ; hà sự, quod negotium ; hà huống, quantò magis, quantò minùs.

Hãi, ante verbum posita, imperativum designat : v. g. hãi ở cho bình yên, mane, vel manete in pace seu pacificè ; aliquandò sumitur pro adhùc ; v. g. hãi còn, adhuc superesse, adhuc pergere, continuare. Meliùs tamen dicitur, hãy quàm hãi, et hãy còn quàm hãi còn ut quidam scribunt.

Hầu, modò pro jam jam, propè seu ferè : v. g. hầu chết, jam jam moriturus ; hầu trẩy, jam jam profecturus ; hầu hết, prope finem, ferè finiri. Modò pro posteà : v. g. hầu cho thấy mặt Chúa, ut posteà videamus faciem Domini ; tôi hầu biết lấy đi gì, mà trả ơn nghiã Chúa tôi, ego nescio quid posteà accipiam ad retribuendam gratiam Dei mei. In hoc loco pariter et in aliis locis dubitativè posita potest dici esse particula suspensionis.

Hay, hæc varios sensus et significationes habet secundum sensum aut proprietatem verbi præcedentis aut Nominis, sicut nomen Bonus latinum, v. g. viết hay, pulchrè scribere ; chạy hay, celeriter currere ; bắn hay, peritè explodere, peritè sagittare ; vẽ hay, eleganter pingere ; giảng hay, benè prædicare, sermonem doctum vel vehementem habere ; thầy hay, medicus peritus, vel magister doctus ; thuốc hay, medicina efficax. Si ante verbum aut nomen ponatur, tùnc significat scire, callere, et verbum sequens æquivalet nomini verbali derivato, v. g. hay vẽ, callere picturam, seu artem pingendi ; hay chữ, callere litteras, seu litteratus ; hay thuốc, callere medicinam, seu medendi artem. Modò pro cui proprium esse, inclinatum, facilem, proclivem, aptum, deditum, solitum, promptum ad aliquid, idque tàm in bonam quàm in malam partem accipitur, v. g. Đức Chúa trời hay thương xót kẻ có tội, Deus cui proprium est misereri peccatoris ; hay chơi ác cờ bạc, assuetus et deditus lusui et aleæ ; hay kính mến Đức Chúa trời, deditus est amori divino. Quoniam istas significationes habet anteposita quibusdam verbis, quandòque ipsa et verba quibuscum ponitur, æquivalent quibusdam verbificationibus latinis terminatis in ax, alis, elis, ilis, aut in undus, &c. v. g. hay nói, loquax ; hay nói dối, mendax ; hay ăn, edax ; hay uống, bibax ; hay giận, iracundus ; hay khoe, jactabundus ; hay phá phách, populabundus ; hay khóc, flebilis ; hay chết, mortalis ; modò pro sæpè vel frequenter, v. g. nó hay đến đây, ille frequenter hùc venit, vel assuetus hùc venire.

Si immediatè ponitur post particulam chẳng, không, aut aliam negativam, tùnc hæ æquivalent in vel im compositæ, illa vero æquivalet syllabis, alis, elis, ilis, &c. quæ reperiuntur in quibusdam vocibus latinis, v. g. chẳng hay mất, inamissibilis ; chẳng hay chịu chết, mortis impatibilis ; chẳng hay chết, immortalis. Interdùm ejusmodi nominibus compositis, postremò additur đặng, ejusdem significationis ac hay, v. g. chẳng hay mất đặng, không hay chết đặng, &c. et quoniam đặng, sic addita superflua est, absolutè tolli posset, sed nihilominùs benè et nervosè dicitur, không hay chết đặng, &c. quasi imppossibilitatem rei indicans.

Hay vel hay là, an aut vel, sic sumpta sæpè subintelligitur, v. g. có không ? est vel non ? est an non ? rồi chưa ? perfecisti an nondum ? sed benè etiam dici potest, có hay là không ? rồi chưa hay là chăng ?

Hãy, adhùc, nota imperativi. V. hãi.

Hẳn, certum esse ; hẳn thật, certissimum.

Hằng, modò pro semper, v. g. tôi hằng sợ hãi, semper timeo et expavesco. Post hanc sæpè mediatè sequitur particula liên, quæ significat sine intermissione, v. g. Chúa hằng gìn giữ ta liên, Deus semper conservat nos sine intermissione.

Notandum, quod in hâc liquendi formulâ, sicut in plerisque aliis ejusmodi reperitur superfluum, cui tufnc nos attemperare debemus juxta adagium tritum : si fueris Romæ Romano vivito more.

Modò pro singuli, æ, a, idque solùm ante nomina temporum ponitur, v. g. xin rày hằng ngày dùng đủ, petimus nùnc singulorum dierum usum sufficientem, seu panem nostrum quotidianum da nobis hodiè ; hằng năm, singulis annis. Post nomina ista temporum, rursùs expressa invenitur et significat semper seu continùo vel sine intermissione ut suprà, v. g. hằng năm, hằng xưng tội, singulis annis sine intermissu sacramentaliter confessus est ; hằng hằng, æternùm ; hằng lề, ut plurimùm, vel ordinariè.

Hoặc, vel hoặc là, aliquandò pro fortè, forsàn, v. g. hoặc lần nầy tôi phải chết, forsan hâc vice debeo mori.