Trang:Dictionarium Anamitico-Latinum.pdf/10

Trang này cần phải được hiệu đính.
ii

hibetur ad indicandam vocem mầng vel mừng, gratulari, gratulatio, undè ipsius sensus et prounciatio cognosci nequit nisi ex contextu et sensu orationis. Si scribant, v. g. 明 鏡 speculum, Minh Kính, vox kính posita post vocem minh, ipsis sat benè indicat ipsius primitivam pronunciationem sensumque genuinum esse servanda ; si verò scribant in epistolâ ; v. g. 敬 明, Tùnc usus et cónuetudo vult ut ipsi intelligant sesum et pronunciationem non esse Kính minh, sed Kính mừng, sallutatio reverentiæ et gratulationis. Sæpissimè accidit ut ad scribendum aliquod verbum Anamiticum duo characteres adjungantur, et illos characteres nos vocamus verè et propriè Anamiticos, ut potè ab ipsis conflatos ad indicandas quasdam voces vel pronunciationes ab ipsis usurpatas; hos characteres asterico * notavimus in Tabulâ clavium characterum ad calcem Dictionarii positâ. Ex his duobus characteribus, unus decernit verbi significationem, alter autem ipsius pronunciationem. Character verbi potestatem indicans aliquandò hoc efficit circumscriptè et modo perspicuo, quia in Sinensi linguâ eamdem habet significationem ac ea quæ intenditur in verbo Aamitico, v. g. ad scribendum verbum Anamiticum miệng, os significans, ponitur ab unâ parte character Sinensis os indicans, et prope illum adjicitur alius character mịnh, sonum indicans; prior ostendit rem seu os, et posterior statuit sonum seu pronunciationem miệng, quam producere intendunt per utriusque chracteris conjuctionem 𠰘. Sed quandòque character usurpatus ad statuendam vocis potestatem, non indicat illam nisi modo vaguo, quia in Sinensi linguâ non significat idem objectum, sed indicat tantùm istud objectum ad talem ordinem vel tale genus pertinere; v. g. ad delineandum characterem Sẻ, passerem significans, ponitur primò character avium in genere prope litteram seu characterem Sĩ pronunciationis indicativum; in illo casu, neminem inter eos fugit, avem illo charactere 𪀆 designatam esse Sẻ, seu passerem.

Magna extat irregularitas in ipso usu characterum quos adhibent Cocincinenses ad statuendam pronunciationem vocum compositarum. Cùm enim ipsi utuntur characteribus Sinensibus ad suam linguam scribendam, eos ferè semper pronunciant aliter ac Sinenses, et unus idemque character sæpè pronunciatur quatuor aut quinque modis variis, pro ut varias res exprimit vel variis objectis jungitur; exempli gratiâ Lẫn, Tenax, Avarus, in ipsorum pronunciatione et more Sinico, quamvis Lín vel Lin ab ipsis Sinensibus enuncietur. Idem character ab ipsis Anamitis usurpatur in vocibus Lận, decipere ; Lấn, superare; Lần, vices, et in Lẩn, Lẫn, &c. ut videre est ad calcem. Cùm eidem characteri jungitur alia clavis ; ut. v. g. 𣵰 tùne vocatur Lặn, mergere; Lẵn, levigatus. Insuper cum in Sinensi linguâ reperiantur characteres multi, eâdem pronunciatione gaudentes, plerùmque evenit, ut duo Anamitæ non eumdem usurpent characterem ad eumdem sonum exprimendum, vel ut idem scriptor utatur modò uno, modò alio charactere ad eumdem sonum indicandum, ut 沒, 𠬠, 没, 殁 một, unusquisque ex illis characteribus quandòque ab illis usurpatur ad vocem unus, una, unum, exprimendam. 𠀧 vel ba, ad indicandum numerum, tres, tria; alii utuntur charactere 𠫾 ad indicandum verbum Đi, ire, alii ad significandum idem verbum. Sic etiam littera sâm addere, interjicere, pronunciatur tham, et tam ; Indè opus, indè labor.

Etsi characteres seu hieroglyphi huic Dictionario conjungantur, ipsorum nihilominùs enucleatio datur ope litterarum Romanarum. Sed nequit modus iste scribendi pronunciationem Anamiticam clarè indicare. Sunt enim in hâc linguâ soni plurimi à linguis Europæis alieni, necessè igitur fuit de quibusdam signis pactionem facere, et ipsis uti ad sonos vel pronunciationem indicandum, ut videre est in serie et contextu litterarum infrà positarum, quæ omnia sunt enucleanda.